Thursday, October 15, 2015

TANNHAUSERIANA: MONS VENERIS: "septem artium liberalium et illius qui in monte veneris aliquando"

Speranza

Sunt quidam scholastici, qui cum nullius bonae frugis sint neque operis, nec studeant nec laborare velint, vagantur hinc inde mendicando, variisque artibus et illusionibus atque praestigiis simplices rusticos circumveniunt, di
centes se fuisse in monte Veneris (nescio quem mentientes), ubi
omnem magiam didicerint, pollicenturque mirabilia, de quibus multa
in Triumpho Veneris scripsi. Ex illorum numero unus olim ad
plaustrarium Justingensem venerat, qui ab illis plus quam semel erat
delusus et deceptus, petens ab eo eleemosynam nomine magistri
septem artium liberalium et illius, qui in monte Veneris aliquando
fuisset, quos vulgus vagantes scholasticos appelat.

No comments:

Post a Comment