Wednesday, May 15, 2013

Pietro Alighieri -- Il Bacio di Paolo Malatesta e Francesca

Speranza

----

Ad que dicit etiam quod precipue inducti sunt propter lecturam cuiusdam libri de gestis illorum de tabula
rotunda in parte illa ubi legitur quod

Galeoctus amore Lancialocti fecit

quod quedam dama de Maloaut,
proca dicti Galeocti, conduxit reginam

Genevram ad quoddam viridarium, ubi

breviter secrete dictus
 


Lancialoctus, eius procus, osculatus est eam,

unde dicit dicta umbra dicte domine Francisce

hic ultimo quod,

sicut Galeotus predictus fuit mediator ibi ad tale osculum,

ita ille liber et qui eum scripsit, idest composuit,

fuit seu fuerunt causa ad eorum osculum a quibus

talibus libris legendis ostendit etiam hic auctor debere

homines se abstinere predicta de causa.

No comments:

Post a Comment