Monday, January 15, 2024

Grice ed Abbà -- la teoria del segno -- "DE IDEARUM SIGNIS"

 De idearum signis -- 

Sunt autem signa vel naturalia, quibus sensus nostros significamus ex effectibus, vel artificialia. 

Maistrii sententia est, nihil arbitrarii esse in sermone. 

Sicuti per vocabula ideas, ita per scripturam vocabula quodam modo pingimus ad ideas absentibus permanenter manifestandas.

Quibusdam permanentibus signis ideas, cogitationesque suas communi consensu exprimere vel homines in barbarie positi consueverunt.

Cultiores populi remotis temporibus scriptura, usi sunt, cuius auctor, tempus, originis locus, omnia incerta. 

Quidam Cadmo, alii Phoeniciis, alii Ægyptiis eam acceptam referunt.

Putarem ego Divinae originis.

Ab Asia in Europam immigravit. 

Quidam putant spiritum in hac re progressum fuisse a scriptura Ideographica, seu figurativa, ad Hyerogliphicam seu symbolicam, a qua ad syllabicam  inde ad alphabeticam. 

-- Degerando, "De l'éducation des sourds-muets" -- tom. I -- 


quae cum re significata consociationem habent ex hominum arbitrio, et institutione. 

Hisce signis constat idioma. 

Dicitur autem idioma signorum complexio, quibus ideae significantur. 

Est idioma transiens, et permanens.

Illud actionis, et pronunciationis, hoc scriptionis appellatur. 

Omisso scriptionis idiomate, de duobus reliquis dicemus. 

Idioma actionis coalescit ex gestibus repetitis ad sensus animi aperiendos. 

Hisce gestibus consulto adhibitis, et observatis ad quaedam sensa manife standa, orta est huius idiomatis ars. 

Formae rerum externarum gestibus pictae mirum in modum istud idiomatis amplificarunt. 

Hoc praesertim constaťuniversalis quaedam hominum lingua, et sermo pantomimicus. 

Sed omnem linguam enasci, et enutriri ex ruinis aliarum; hasce vero ruinas esse formidanda divinae iustitiae monumenta.

Itaque inimi cus et omnis neo-logismi. 

Bonald super linguarum originem suum systema Phylosophicum struxit. 

Pronuncialus autem hic sermo constat ex vocibus articulatis. 

Voces sunt soni ex ore animantis emissi.

Articulatio est vocalis, et consonantis per vocis emissionem coniunctio.

Ex hac coniunctione or tae sunt syllabae, ex his vocabula, quae sunt sonį articulata voce prolati, quibus ideas mente conceptas significanus.

Quum autem omnis idea in mente existens determinata sit, quodlibet vocabulum ideam quamdam determinatam denotat, ac veluti determinat. 

Unde vocabula termini etiam dicti sunt.

Quum etiam ideae res re-praesentent.

Termini, quoque res ipsas median tibus ideis denotant. 

Ex vocabulis, seu terminis ortus sermo. 

Quae disciplinà generales sermonis regulas tradit, grammatica generalis, seu philosophica dicitur.

Quia hae regulae in natura cogitationis fundantur, suntque in omni lingua servandae.

Quae regulas docent singulis nationum linguis proprias grammaticae particulares appellantur. 

Singulae linguae sua syntaxi, et inflexionibus moderantur. 

Licet possint homines actionis idiomate sua sensa manifestare; aliquando tamen id magna cum difficultate fit; aliquando etiam id fieri omnino nequit, ut in magnis distantiis, et interpositis obstaculis. 

Ut id incommodi averteret Deus, qui hominem ad societatem condidit, non solum eum facultate loquendi, organisque ad sermonem aptissimis donavit ; rerum etiam ad serinonem ipsum pronunciatum instituit, ut ex sacris litteris edocemur, qui postmodum hominum arte, urgentibus necessitatibus auctus quoque fuit. coloribusque donantur, qui nationis indolem , culturam, et in genium exprimerent, ac fata: suis singulae divitiis florentes sunt pro varia coeli temperie, naturae facie, aspectibus, forma regiminis, opinionum, religionis, educationis, morum, studiorumquc diversitate. 

Hinc variae apud varios populos idearum complexiones, ex quibus est interpretationis difficultas. 

Hinc etiam linguae historia una refert gentis suae historiam philosophicam, et civilizzationem. 

Huiusce picturae exemplaria sunt ideae, quas proinde pictura ist haec imitari debet. 

Idea vero est vivax,  rapida, clara. 

Ad hanc imitationem perficiendam spectare grammatica debet. 

Cum etiam omnes ideae exhibeant obiecta, et relationes. 

Hinc duo verborum species existere debent, quarum aliae pingant obiecta, aliae relationes eorum. 

Quare Plato, Apollonius, aliique ex veteribus duo tantum sermonis elementa admittebant , nomen , et verbum. 

Nos putamus, lot esse debere elementa, quot colores sunt necessarii ad cogitationis tabulam exhibendam, huiusmodi sunt nomen, quasi notamen exhibens obiecta.

Hoc porro proprium, vel commune substantiarum, modorum: articulus obiecta determinans: pronomen ad vitandam satictatern: verbum relationem exhibens inter obiecta, et istud substantivum, quod semper inest ceteris, quae adiectiva dicuntur. 

Eidem convenit notio temporis, et variis modis inflectitur. 

Verbum est aliquando iterum modificandum, idque fit per adverbium, quasi comes verbi; in qua modificatione sunt gradus positivus, comparativus, superlativus: sunt quaedam ideae temporis, passionis, actionis, quae mistae veluti sunt ex nomine, et verbo, hae particivis exhibentur: sunt innumerae aliae relationes obiectorum repraesentandae, puta loci, proclivitatis, directionis aliaque id genus, quae praepositionibus significantur. 

In tabula. 

Grammatica dici potest ars ideas pingendi per verba, est enim a graeco vocabulo gramma pictura , seu a verbo "graphein" describere, et pingere; vocabulis namque cogitationis nostrae veluti tabulam pingimus. 

Hinc tot sunt vocabulorum, et terminorum species, quot idearum. 

Sunt praeterea termini positivi, qui aliquam re ipsa ideam denotant, ut "homo," "arbor," etc. negativi qui absentiam alicuius ideae SIGNI-FICANT, ut "nihil," "ignorantia," "tenebrae."

Terminus positivus, qui eam dem ideam constanter denotat, fixus dicitur, qui vel proprius est, si uni, eidemque rei significandae sem per inservit, ut "Plato," "Aristoteles"; vel univocus si pluribus rebus sub eadem significatione tribuatur, ut sunt omnia vocabula generum, et specierum. 

Qui modo hanc, modo illam ideam exhibet dicitur vagus, vel aequivocus. 

Potest autem aequivocus esse vel casu, nempe hominum arbitrio; vel consilio, quum res diversae , quae eodem termino significantur, ali quam habent similitudinem, et analogiam, unde terminus analogus, seu metaphoricus dicitur, ut terminus "leo", quo etiam homo fortis signi-ficari consuevit ob analogiam fortitudinis, qua homo cum leone con venit. 

Tandem termini dicuntur etiam synonimi, cum variis vocabulis eamdem ideam significamus. denique cogitationis, omnia sunt coniungenda, quod coniunctio. nes efficiunt.

Haec duo postrema, una cum adverbiis elyptica di cuntur, quia brevitati inserviunt. 

Non solum idearum, sed affectuum etiam , et sensationum pictura quaedam esse debet, huic officio addictas interiectiones, quarum imitationes sunt a c centus, quidam veluti cantus, qui vocabula vivificant, animaque donant, unde spiritus à Graecis, sapores ab Hebraeis dicti sunt. 

Putat Tracyus (qui sermonis analysim in sua grammatica philosophica, et universali dedit) interiectionem alias sermonis partes ordine praecessisse quemadmodum sensationes praecedunt ideas ipsamque esse quoddam propositionis genus. 

Vocabula vere synonima, si existerent, linguae perfectioni. 

Quum vocabulis ideas mente conceptas signia ficemus, iam sequitur, ipsa non esse signa idearum, quae in audientium animis sunt, sed earum solum, quas loquens in mente habet.

Hinc quum pro varia hominum cognitione, variae in diversis hominibus de eadem re ideae esse possint, necesse est, ut idem v o cabulum a diversis pronunciatum, diversnm etiam sen sum continere possit. Unde si verum vocabuli sensum determinare velis, ut aliorum sensa assequaris, non ex propriis ideis tuis, sed e scribentis, vel loquen tis mente ipsum interpreteris oportet. Quare dum aliorum scripta legis, vel sermones audis, cave ne tuae ideae, quae latenter subrepunt, efficiant, ut aliorum sensa in tuam sententiam quandoque iniquissime d e torqueas, et eas vocabulis ideas subiicias. 

Ex eo quod vocabula sint idearum nostrarum signa, patet ideas et vocabula ita esse eadem esse debeat utrarumque oeconomia, et quae de illis praedicantur, de istis aeque possint usurpari. 

Hinc maxima est vocabulorum vis in scientiis, quae quantum iis perficiantur intelliges, si teneas eiusdem esse vis in scientiis vocabula, ac in arithmetica numeri, in algebra litterae, in geometria figurae. 

In ideas vero ipsas, et operationes mentis no  quas auctorem ipsum in mente habuisse, expensis omnibus, verisimillimum non est. connexa ut oílicere viderentur. 

Sunt autem quaedam impropries ynonima, quae nempe repraesentant quidem eamdem ideam principalem sed non casdem accessorias, ut verba amo, et diligo. strae tantus est vocabulorum influxus, ut sine illis ne tacita quidem mentis cogitatione vix aliquid mente revolvere posse videamur. 

Iisdem ideae complexae usque, et usque resolvuntur ; resolutae autem uno vocabulo iterum comprehenduntur, unde attentio, et memoria mirum in modum iuvatur; sicut eorum sono, accentu, melodia, imaginationi succurrimus. 

Comparate ad alios communicationi inserviunt, et in SERMOVE CIVILI, aesthetico , et philosophico,qui caeteris accuratior esse debet, culturam , humanitatemque augent. 

Sed quantum mentem, scientiasque perficit rectus vocabulorum usus ; tantum obest eorumdem abusus. 

Errat enim semper qui bene non utitur lingua. 

Hi autem abusus ortum habent. ex naturali vocabulorum imperfectione; cum enim comparate ad ideas exiguus admodum sit vocabulorum numerus, fit saepe ut uno vocabulo plures quandoque etiam discrepantes ideas, aut admodum complexas exprimere cogamur. 

Nihil magis ostendit huiusce sermonis utilitatem, quam surdi-muti nondum instructi, pueri, etsylvestres. 

Quoad surdos mutos praesertim ,'censet Bonald , ipsos nihil cogitare. 

Quanta igitur gratia est habenda D. Ponce, Andres, De-l'Epée, Sicard, Assaroti, aliisque. 

Ex hominum vel socordia, vel malitia. Abulimur nimirum vocabulis cum iis vel obscuram, vel confusam, vel nullam ideam afligimus; quod vi tium ex eo est , quod a pueris prius vocabulum. 

Hos autem abusus praecavebimus 

Si vite mus voces ambiguas,obscuras,aequivocas,sine sensu, antiquatas, barbaras, nimium translatas, nimium emphaticas. 

Si prius ideam in mente concipiamus, tum de signo,quo eadem exprimatur solliciti simus; ab ideis enim ad vocabula progredi nos oportet, non vicissim. 

Si vocabulorum sensus in eodem sermo nis filo constanter idem relineatur ; vel si necessitas contrarium expostulet, auditor, aut lector praemo neatur , nisi ex adiunctis id manifeste colligi possit. 

Si utamur vocabulis usitatis, quae ab iis desu menda sunt auctoribus, qui studio, et labore per rum sermonibus, aut scriptis accuratior vocabulorum usus communi doetorum suffragio elucet. 

Licebit ta men aliquando nova condere vocabula pro novis ideis exprimendis, dummodo id prudenter fiat. Si fixum  quam ideas mente informare consueverimus; vel ex eo quod velimus aliquando pertinaciter desperatam sententiam nostram defendere. 

Abulimur quum in sermonis decursu eamdem vocem in diversa signific. catione usurpamus quin auditorem, aut lectorem m o neamus. 

Quum obscuritatem sublimioris cuiusdam doctrinae famam captemus. 

Hinc vocabula barbara peregrina obsoleta usurpamus, vel usitatis novam significationem ad privatum arbitrium confictam affigimus. 

Quum vocabula pro rebus ipsis accipimus, ac per eadem reales rerum essentias ex primi arbitramur, quo vitio praesertim laborant ter mini abstracti.

 affectamus ut inde pararunt,et in quo sit menti tantum per vocabula de rebus ipsis signi ficari, quantum loquens de iis cognoscit. 

Si vocabula obscura , vel dubia, vel aequivoca, accuratâ definitione declaremus; quae autem confusa sunt rite factâ divisione distinguamus. 


Andrea Abba. 

Keywords: 

teoria del segno, segnare, segnato. 

Refs.: Luigi Speranza, “Grice ed Abba,” The Swimming-Pool Library, Villa Grice, Liguria, Italia. Grice ed Abbà.

No comments:

Post a Comment