Sunday, May 5, 2024

GRICE E GIULIO

 «Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio,  amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. [2] Haud facile animus verum  providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.  [3] Ubi intenderis ingenium, valet; si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil  valet. [4] Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. [5] Bello Macedonico, quod  cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi  Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit. Sed postquam bello confecto de  Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa  bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. [6] Item bellis Punicis omnibus,  quom saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora  fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret,  quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant. [7] Hoc item vobis providendum est,  patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra  dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis. [8] Nam si digna poena pro  factis eorum reperitur, novom consilium adprobo; sin magnitudo sceleris omnium  ingenia exsuperat, his utendum censeo, quae legibus conparata sunt. [9] Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, conposite atque magnifice  casum rei publicae miserati sunt. Quae belli saevitia esset, quae victis adciderent,  enumeravere: rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum conplexu; matres  familiarum pati quae victoribus conlubuissent; fana atque domos spoliari; caedem,  incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.  [10] Sed, per deos inmortalis, quo illa oratio pertinuit? An uti vos infestos coniurationi  faceret? Scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio adcendet. [11] Non ita est, neque quoiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur, multi eas  gravius aequo habuere. [12] Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissi  in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque  fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt,  eorum facta cuncti mortales novere. [13] Ita in maxuma fortuna minuma licentia est;  neque studere neque odisse, sed minume irasci decet; [14] quae apud alios iracundia  dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. [15] Equidem ego sic  existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse.  Sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum  obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit. [16] D. Silanum, virum fortem  atque strenuom, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in  tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi.  [17] Verum sententia eius mihi non crudelis – quid enim in talis homines crudele  fieri potest? – sed aliena a re publica nostra videtur. [18] Nam profecto aut metus  aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae novom decernere.  [19] De timore supervacuaneum est disserere, quom praesertim diligentia clarissumi  viri consulis tanta praesidia sint in armis. [20] De poena possum equidem dicere, id  quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum  esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum  esse. [21] Sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti  prius verberibus in eos animadvorteretur? [22] An quia lex Porcia vetat? At aliae  leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent.  [23] An quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis  grave est in homines tanti facinoris convictos? [24] Sin quia levius est, qui convenit  in minore negotio legem timere, quom eam in maiore neglegeris? […] [37] Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere;  neque illis superbia obstabat quo minus aliena instituta, si modo proba erant,  imitarentur. [38] Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum  ab Tuscis pleraque sumpserunt. Postremo, quod ubique apud socios aut hostis  idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur: imitari quam invidere  bonis malebant. [39] Sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus  animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant.  [40] Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere,  circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque  leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis permissum est. [41] Hanc ego  causam, patres conscripti, quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam  puto. [42] Profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum  imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. [43] Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minume. Sed ita censeo: publicandas eorum  pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent;  neu quis de iis postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit,  senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum»

No comments:

Post a Comment