At enim Graecis solis indulgeo." Quid? L. Caecilium nonne omni ratione placavi? quem hominem! qua ira! quo spiritu! quem denique praeter Tuscenium, cuius causa sanari non potest, non mitigavi? Ecce supra caput homo levis ac sordidus, sed tamen equestri censu, Catienus: etiam is lenietur; cuius tu in patrem quod fuisti asperior, non reprehendo; certo enim scio te fecisse cum causa; sed quid opus fuit eiusmodi litteris, quas ad ipsum misisti? "illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses; te curaturum, in furno ut combureretur, plaudente tota provincia." Quid vero? ad C. Fabium nescio quem—nam eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat—: "renuntiari tibi Licinium plagiarium cum suo pullo milvino tributa exigere." Deinde rogas Fabium, ut et patrem et filium vivos comburat, si possit; si minus, ad te mittat, uti iudicio comburantur. Eae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent; 7. ac, si omnium mecum praecepta litterarum repetes, intelliges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam; quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paullo acrior sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent, nihil sane esset, quod nos poeniteret. Et mediocri me dolore putas affici, cum audiam, qua sit existimatione C. Vergilius, qua tuus vicinus C. Octavius? nam, si te interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde magni facis! atque is dolor est, quod, cum ii, quos nominavi, te innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevolentiae colligendae, qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum noverint, quorum regum summo in imperio nemo umquam verbum ullum asperius audivit.
Friday, July 3, 2026
Subscribe to:
Post Comments (Atom)


No comments:
Post a Comment