ANTON MARIA DE’ CONTI
DE ELOQUENTIA DIALOGUS [ca. 1550] Naturae varietas quarti in rebus plurimis contemplari licet, ut [203] in cadesti globo stellis longe diversis velut emblemmatis vermicu- lato, in toto terrarum orbe variis animalium ac plantarum gene- ribus refertissimo, in virentium pratorum amoenitate, in varie¬ gati florum coloribus, in magna praediorum ubertate, saepenu- mero torpescentem animum solet excitare. Cum enim homines qui non omnino fuerint illiberaliter educati, rerum vicissitudines ac temporum mutationes assidua mentis agitatione considerant, in admirationem maximam facile perducuntur; atque ideo fìt ut rerum causas eis in mentem plerunque veniat investigare, aut saltem, ex his rebus quae ante oculos positae sunt, de caelestibus et quae nullo modo, dum vitam agimus, videri possunt, disputare. Concesseramus in Ambrosianum viridarium, in quo ferunt olim Afrum illuni Augustinum, Christianae reipublicae lumen ac ornamentum, ad Christi persuasionem animum inclinasse, ac ibidem, lavacro conspersum sanctissimo, pristinas vitiorum et pravae mentis sordes abluisse; ibi tum una mecum eius caenobii praeses Angelus Appianus, suavissimo vir ingenio, cui propter egregiam morum integritatem, vitae sanctimoniam et summam omnium liberalium artium eruditionem non facile parem inve- nias, aderat et doctissimus praeceptor meus Primus Comes cuius viri laudes non hic est animus explicare: dabitur alias (ut spero) locus eas opportunius memorandi 1 . Etenim quis brevi posset oratione comprehendere ? cum in trium linguarum classicis authoribus nihil fere possit inveniri quod ille non diligenter excus- serit, nihil in liberalibus disciplinis quod non optime perceperit, nihil memoria dignum quod perfecte non edidicerit. Taceo de sanctissimis eius moribus, de vitae severitate, de continua rerum divinarum cogitatione ac locutione. Cum igitur sub frondosa 144 A. M. DE’ CONTI quadam arbore consedissemus et de communibus studiis aliquid [z°3r] dicere meditaremur, antequam quisquam inciperet, ecce Primi frater, Antonius Comes, iuvenis literarum omnium sitientissimus et omnis politioris literaturae peritissimus, mihi plusquam Pyladaea necessitudine coniunctus, quippe qui studiorum similitudine deti- nemur et ab ineunte aetate fere semper una viximus, sub eodem praeceptore Primo meruimus; quod si nos eadem uno partii mater edidisset, non maiori possemus esse benevolentia copulati. Hunc cum vidissem, mirandum in modum sum exhilaratus: nani diebus viginti ferme non videram, qui mihi totidem annis longiores fuisse visi fuerant. «Opportune» inquam «ad venisti, frater » —nam alio nomine nunquam illum appellare soleo: «hoc erat illud quod ignota mihi causa laetabatur animus meus: praesagiebat enini te venturum ». « Quam » inquit ille «mihi v-enisse iucundum est, postquam hic simul eos reperi quos omnium plurimi facio ac maxime diligo. Servet vos omnes pariter Christus optimus maximus ». Tunc Angelus, ut est semper, alacri vultu ac fronte modestis¬ sima: «Teipsum» inquit «optabamus. Age, nobiscum asside ut ali- quid ex studiis tuis nobis iinpertias ». « Quid » inquit Antonius «vobis impertiam qui tantum iam labore et industria effecistis ut in doctrinis omnes quos hactenus mihi videre contigit, equis, ut aiunt, albis longe praecedatis? Me potius a vobis aliquid aequum est, tanquam a perpetuis fontibus, haurire. Ut enim arbores istae quas in hac paradiso tam pulchre comatas ac quasi ridentes aspi- cimus, primo quidem fiores emittunt, postea vero fructus qui paulatim maturescant, nihil tamen horum per se solae faciunt sed ab omnium genitrice terra succum accipiunt ac vigorem procreandi, sic ego nunc in studiis quasi florescere mihi videor, ex quibus aliquando confido futurum ut fructus aliquid perci- piam. Sed interim vestro, qui doctrina praecellitis, mihi opus est auxilio. Quod nisi fieret, tanquam terrae succo non adiuta pianta, nihil, ut video, possem in literis proficere ». Tum Angelus iocabundus (noverat enim iuvenis industriam etardentissimum literarum studium): « An» inquit «sicut implumis avicula nidulo nondum evolare didicisti? Aut adhuc in natatione DE ELOQUENTI A DIALOGUS I45 tibi cortice opus est ? Atqui ego te Deliura illuni iam superasse natatorem existimabam et aliorum iam posse fieri moderatorem ». « Non inuma» inquam ego «Angele, istam de Antonio opinionem concepisti ; nani saepenumero mecum non mediocriter admirari solco profectuni eius in omni doctrinae genere. Nihil est enim quod ingenii acumine non penetret, studiorum assiduitate non vincat, memoriae tenacitate non comprehendat ; quare siquid coram vobis recusat dicere, non illius inscitiae sed incredibili modestiae potius, qua maxime praeditus est, ascribendum esse arbitror ». Hic subridens Antonius ac in me reiectis oculis: «Tu quidem» inquit «prò tua singulari et iampridemmihi perspectabenevolentia, de me semper magnificentissime loqueris; veruni ipse cognosco quam sintexiguae vires ingenii mci. Sed postquam mecum tanquam [204] ex sjmgrapha pergitis agere et contendere ut aliquid proferam, mihi autem quod dicam in praesentia, vestra dignum expecta- tione, venire in mentem penitus nihil potest, fratrem meum Pri- mum qui et potest facere et faciet libentissime (nisi mea me fallit opinio) precabor ut me levet hoc onere et hanc dicendi provinciam suscipiat; quod obsecro, mi frater ac idem praeceptor honorande, ne recuses ». Tum Primus cogitabundus spoetare coepit ordine positas vites quae tum primum odore fragrantissimo redolentes, deflorescebant, in quincunces speciosissimos redactas arbores quae diversa quidem poma et ea nobilissima, sed tamen adhuc acerba, sustinebant, quamplurimis ac versicoloribus variegatum floribus solum, senti- ceta purpureis ac candidissimis rosis optime circunquaque redo- lentia. Xos taciti cum expectatione meditantem intuebamur, cum iIle sic locutus est: « Equidem, Antoni frater, iucundissime, siquid esset inter nos de pietatis studiis disputandum, dicerem aliquid libentissime, cum praesertim locus hic amoenissimus et haec omnia tam bene vernantia caelestis illius a Christo promissae re- gionis memoriam nobis sufficere videantur. Videte quam rideant omnia; quid hoc spectaculo speciosius? quid aptius ad aeternae vitae meditationem ? Nani sic opinor omni tempore, sed longe praestantioribus virere floribus campos Elysios, non eos quos IO A. M. DE’ CONTI I46 asphodelo consitos apud inferos beatorum sedes esse poetae fabu- lati sunt, sed ad quos nos qui Christum sequimur, quotidie labo- rantes, sperarti us aliquando pervenire. Itaque nobis in hac vita Deus quasi specimen quoddam dedit olim futurae beatitudinis. Videtis quam bene oleant hi caduci flores: quales fore censetis eos qui nunquam poterunt emarcescere? Quid? An non harum tam suavis odor vitium nostrum ob oculos principem Christum videtur obiicere, qui se vitem (ut est in sacris literis), legatos autem suos palmites appellavit? Nam ut palmes, si viti semper adhaereat, dulcissimos potest racemos producere, sin autem casu defractus fuerit, arescit ilico et ad combustionem tantum utilis est, sic homo, donec per res bene gestas capiti Christo coniunctus fuerit, vitam in melius quotidie transigere potest, donec tandem una cura eo immortali felicitate perfruatur; quod si forte per flagitia Christum reliquerit, brevi tempore praeda fit iniquissimo Daemoni. Iam vero nonne arbores istae quae magna fructuum sarchia sunt incli- natae, nostri nos officii videntur admonere ? quae primo flores emittentes, deinde fructus acerbos, quales nunc pendere videtis, sic paulatim auxiliante solo nutriunt, ut tandem ad maturitatem pcrducantur; ita nos eo tempore flores emittimus cum bonam animo concipimus voluntatem, fructus autem cum quae nobis a Deo commissa sunt, ea bene gerimus; hi fructus tunc matures- [2041] cere dicuntur cum tales fiunt actio||nes nostrae ut per eas, Christi benificio, vitam mereamur immortalein. Quare si vobis ita videtur, utar oratione qua saepe soleo, vosque — me appellabat et Anto- nium — ad studium summae virtutis adhortabor; nisi forte quid aliud Angelo videatur ». « Mihi vero » inquit Angelus « nihil posset accidere iucundius. Nam quamvis sacras quotidie literas evolvamus et divoruni exempla ac monumenta nos satis possent ad virtutem extimulare, tamen viva voce nihil efficacius inveniri potest, praesertim cum ab optimo viro proferatur ». « Atqui non ego te » inquit Primus «qui nos in hac facilitate longe lateque praecedis, verum hos ado- lescentes qui nunc in aetatis fervore constituti sunt, ad virtutem exhortari statutum habeo: tu, si libet, eorum quae dicentur iudex assideto ». DE ELOQUENTI.* DIALOGUS M7 Hic cum silentio maximo nos ad audiendum ostendissemus esse praeparatos, hoc modo Primus exorsusest: « Equidem cogitanti mihi de communibus mortalium studiis, saepenumero venit in mentem non mediocriter admirari atque etiam indignari tantam esse hominum insaniam atque vecordiam, ut, cum aeternam con- sequi gloriam ac beatitudinem quam minimo latore possint, per inertiam ac libidinem turpissimis in rebus malint tempus, hoc est rem multo preciosissimam, frustra contcrere. Cum enim mens illa sempiterna ac perfecta sapientia quam nos Deum appellamus, qui caelestia maxime procurat, deinde in terris homines et quae ad hominum utilitatem pertinent, omni mortalium generi ab ipsis statini incunabulis igniculos quosdam addiderit virtutis ac beati- tudinis acquirendae, quamplurimi variis animi perturbationibus ac morbis impediti ac distracti, quod a natura iusti et aequi desi- derium habent, id penitus obruunt et a cacca ac temeraria animi dominatrice cupiditate praerepti, reginam omnium bonorum ra- tionem conculcare non erubescunt. « Ncque enim quisquam vitiis inquinatus naturam aut fatum aut sydera, quoti nonnulli faciunt, merito potcst incusare, quae ut hunc ad vitia propensiorem quam illuni proferant, cogere tamen possunt omnino neminem ; veruni ut virtutum aut vitiorum viam complectatur, hoc in cuiusque situili est potestate. Non enim merito vcl punirentur improbi, vel iusti praemia mererentur, si vel illi male, vel hi bene tacere necessario cogerentur. Scd tamen, ut diximus, omnibus adipiscendae virtutis ac fugiendae vitiositatis desiderium a teneris -— ut aiunt — unguiculis statini innascitur. Quis enim omnium inveniri potest tam angusti animi tamque parvi quem si roges an beatus esse velit, non ilico respondeat id se vel maxime cupere? Praeterea virtutis nomen ac probitatis etiam apud improbissimos sanctissimum est ac maxime venera¬ bile. Nani quis est adeo perditus qui se probum ac virtute praedi- tum appc-llari non vehementissime gaudeat? Acide quod etiam saepenumero digladiari solent improbi siquis eos audeat bonos viros esse denegare, l’ianuni igitur ac ma nifestum est hoc virtutis [205] ac felicitatis desiderium nobis a natura Dei beneficio traditum esse. Cur ergo, dicet aliquis, tam pauci sunt qui virtutem amplexentur? i 4 8 A. M. DE’ CONTI Cur viam quae potest ad beatitudinem perducere plurimi non sequuntur? Quia cupiditatibus illaqueati, non ita corpus afficiunt ut obedire consilio rationique possit, et cum meliora, tanquam ea quae oculis cernuntur, aspiciant ac laudent, tamen quoniam ap- petitum rationi non subiiciunt, deteriora consectantur ; nonnulli etiam adeo rudes et in bonis lusciosi inveniuntur, ut, cum optima sequi cupiant, bonum ac malum internoscere non valeant, atque ita fit ut prò bonis pessima complectantur. « Sunt qui maxime divitiis inhiantes sperent futuruin ut, cum amplissimas possessiones et incommemorandam pecuniain adepti fuerint, bene beateque vitam agant; sed nunquam eos explere videmus cupiditatis sitim, at potius continenter plura conqui- rentes, maiora semper appetentes, plurima congerere studentes, aspicimus. Nani, ut optime dixit Aquinas poeta, «crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit»®. Hoc accedit etiam avaris incommodi, quo minus possint ad virtutem aspirare, quod divi- tiarum cupiditate captus animus confestim evilescit. Cum enim aurae divinae particula quaedam sit animus noster, sublimis et erectus, caelestia tantum ac immortalia ineditari concupiscit, ad eam gestiens beatitudinem ad quam destinatus est aliquando per¬ venire; cum vero pecuniarum illecebris illectus eis inhiare coeperit, nihil magnificum potest, nihil praeclarum cogitare, nihil quod ad honestatem spectare videatur; nec alia de causa toties in sacris literis divites improbantur [et] ab aetema foelicitate repelluntur. Quare nihil esse credatis honestius, nihil inagnificentius quam di- vitias contemnere. « Sed existunt etiam qui, facile contemptis pecuniis, honore sperent ac gloria futuruin ut immortalitatem consequantur. Quo fit ut quicquid agant ac meditentur, id ipsum totum popularis tantum aurae captandae gratia tacere videantur; quod quam sit inane ac indignum homine christiano, non dubito quin intelligatis. Ncque enim fieri potest, ait Chrisostomus, ut qui gloriae dulce- dine capitur, magnum aliquid aut egregium sapiat. Hoc illud est quod tantopere Christus insectatur ut popularis gloriae cupido neget se prò benefactis mercedem ullam donaturum. Quapropter DE ELOQUENTI A DIALOGL'S 1 49 hoc etiam vitium eum oportet eradere qui velit ad summam illam foelicitatem ascendere. « Maxime vero omnium impedimento est virtutum (ut ita dicam) candidatis, voluptatis illecebra quae ita quos semel coepit illa- queat ut, tanquam improbissima syren, eos confestim deturbet in turpitudinis barathrum. Haec a vobis praeter omnia caetera, studiosi discipuli, summopere cavenda est, ista praesertim aetate quae maxime vicina lapsibus est ; sanguinis enim fervore compulsa adolescentia ad varias facillime cupiditates inflainmatur. Sed iam pridem vos, ut spero, pestem hanc animorum repudiastis. [2051] Cogitatis enim quantopere virtutis sit inimica: nani quid virtuti potest inimicius inveniri quam quod omnem tollit honestatem ? Quid inter appetentem voluptatis hominem ac teterrimam interesse belluam existimatis ? ‘Tu quum tibi Deus, — inquit Cicero 3 — sive mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abiicies atque prosternes ut nihil inter te atque inter quadrupedem aliquam putes interesse ? ’ « Haec audiant vitiis excaecati qui summum bonum voluptate metiuntur. Vos vero qui iam ex animis vestris haec impedimenta summovistis, de his rebus nihil opus est amplius admonere; veruni agite, quod coepistis iter fausto pede perfìcite. Iacta sunt praeclara beatitudinis fundamenta; iam quod difficillimum esse solet estis executi, siquidem principium totius esse dimidium etiam proverbio dicitur; iam, relictis vitiis, virtutum studia coepistis amplexari, magnani de vobis amicis omnibus expectationem concitastis. Illud cogitate: vobis alterutrum omnino esse necesse, aut cum sumraa laude et utilitate progrediendum, aut cum summo dede- core et infamia retrocedendum ; quorum alternili vestrum est, animi magnitudine praestantium, alterum ignavorum, animi mol- licie desperantium, quos prò fragilissimo voluptatis vitro, multo praeciosissimas aeternitatis margaritas non piget amittere. Diffi- cilis est et ardua virtutis via, sed honesta solent esse difficilia; ciuod enim expositum est omnibus ut vel ab ignavissimo quoque possit apprehendi, quis id audeat honestum appellare? At vero quod laudabile et cum utilitate coniunctum, quamvis maxime A. M. DE’ CONTI 150 sit arduum ac difficillimum, id generosis animis etiam facillimura videri solet, qui nullum laborem pertimescunt, sed amplissima sibi proponunt praemia quae consequantur, laudem, decus, im- inortalitatem. Virtus enim, ait philosophus, radices habere videtur amaras, sed fructus affert suavissimos. « Istam quam elegistis vitam optimam, mihi credite, iocundis- simam paulatim reddet consuetudo nec vero labore aut difficul- tate, tanquam tempestate, repelli vos sinatis. Quin potius illud considerate: si tanta patiuntur mercatores pericula, si non horres- cunt fluctibus turgidum mare, si per saxa, per ignes non trepi- dantes irruunt, ignotas adeunt regiones, fortunae vitam expo- nunt ut brevi perituras divitias affatim congerant, si vigilant arti- fices totas plerunque noctes, quanto vos studio convenit eas acqui- rere divitias quae nunquam poterunt interire ? Facite vobis ob oculos continue versentur tot lieroes praeclarissimi qui laboribus sibi iter in caelum aperuerunt et hic etiam insignem sibi gloriam pepererunt. Quanquam nolo vobis, ut paulo ante monui, tanquam scopum mundanam gloriam proponatis : quid enim inanius? Sed [206] tamen si virtutem summo studio ac diligeniia compie||xi fueritis, ingens etiam gloria sponte sua subsequetur. Non enim credendum est sibi gloriam hanc proposuisse sanctos illos Hieronymum, Augus- tinum, Ambrosium, innumerabiles alios, sed ipsam tantum ho- nestatem ac Christi vitam imitandam; tamen de eorum fama nulla unquam aetas conticescet. Hoc enim ita sapientissimo cuique solet accidere, ut quanto magis gloriam spreverit, tanto magis illa cumulatior redeat. « Quare summum illuni vobis scopum proponite Christum: ab hoc omne principium, ad hunc omnem actionum vestrarum exitum referatis. De hoc noctes atque dies cogitetis. Huius vitam, mortem, gloriam animo continenter evolvatis. Sacrosanctam Evangelii le- gem ac divinos omnes libros nocturna versate manu, versate diurna. Non enim fieri potest, inquit ille vere aureus Chrisostomus, ut qui frequenter divinis vacat, is miseram agat vitam. Omnia vobis caetera sordeant prae his quae ad Christum pertinent. Ita fiet ut aliquando quam optatis foelicitatem acquiratis immorta- DE ELOQUENTI A DIAJ.OGUS 151 lem et ab optimo quoque viro maximam reportetis et laudationem et gloriam ». Haec cura dixisset Primus, paulisper habitum est silentium. Tum Angelus: «Piane mihi, Prime, videris » inquit « optimos imi- tatus medicos qui, morborum causas perscrutati, pharmacis prius eas conantur evellere quam facientes sanitatem medicinas adhi- beant : quis enim unquam valetudinem ut recuperet sperare potest nisi prius morbi causam de venis fugaverit? Ita virtutis viam ingredi penitus nemo potest qui non ante pravas ab animo cupidi- tates eraserit. Quid porro virtuti potest inimicius inveniri quam tria illa quae modo vitia numerasti: divitiarum sitis, voluptatis illecebra, gloriae cupiditas? Xeque enim ullo modo fieri potest ut qui trium horum aliquo vitiorum irretitus sit, minimam virtutis partem possit acquirere. Quod siquis ab his omnino se potuerit expedire, maximum is ad virtutem gradimi iam se fecisse certum habeat. « Sed illud sane etiam a te expectabam, ut aliquid de literarum studiis ac maxime de eloquentia diceres. Hos enim adolescentes in hac parte totis viribus ut aliquando fìant eloquentes, insudare video. Qui piane mihi videtur labor esse supervacaneus; cur autem ita videatur, dicam postea, si prius hac de re sententiam tuam audivero; quare, cum alia multa dixeris, hoc etiam explicandum est a te ut hi sciant adolescentes quid hac in re sibi faciendum esse videatur ». Hic arridens Primus: «Scio» inquit «quam rem agas. Angele: cupis me ad hoc, ut aliquid de eloquentia disseram, impellere, quo illa ipsa, quam te non probare dicis, eloquentia rationes meas omnes et argumenta quibus eam prò bavero, convincas. Nullum enim adhuc te vehementiorem in dicendo cognovi neque ad re- fellendum acutiorem. Sed tamen, quoniam ita velie videris, dicam sententiam meam. Tu siquid contra dixeris, ipsa tamen per se suum fulgorem explicabit: non enim || ullo modo eloquentiam [zo6r] sine eloquentia potes improbare. Vos autem» — me appellabat et Antonium — « pergite porro sicuti coepistis, totis viribus ad elo¬ quentiam incumbere, quae rerum omnium (divina semper excipio) sine controversia prestantissima est, necvos quasi tumultuantes de gradu deiiciat siquid Angelus contra dixerit; quin potius ita colli- gite. Ex omnibus rebus id excellentissimum ac praestantissimum existimandum est quod meliorem nostri partem, hoc est animum, ornare et expolire potest, quodque in admirationem homines adducere solet et maximam plurimis utilitatem reportare. Doctrinas eniin ac artes liberales et denique virtutes omnes hac de causa complectimur, quod illis humanus animus maxime poliatur. Quid gemmas, uniones, chrysolithos, adamantes et caeteras omnes? Num alio nomine praeciosae sunt nisi quod eas homines soleant admirari? Iam vero argentum et aurum ob id tantum plurimi penditur, propterea quod humanis usibus et conventionibus, emp- tionibus ac venditionibus aptissimum esse videatur. Nullum autem animi maius ornamentum culto ac prudenti sermone po¬ test inveniri, nihil quod maiorem possit admirationem conci¬ tare, nihil denique quod utilius sit humano generi reperitur. « Quid enim pulchrius quam aliquem existere hominem qui caeteros ea re praecedat qua sola caeteris aniinantibus homines antecellunt ? Quid honestius aut decentius quam ita sermonem posse temperare ut nihil non concinne, prudenter ac ornate di¬ cere videaris, nihil humile ac sordidum, sed omnia nobilia ac splendida? Quid admirabilius quam mentes audientium quocumque volueris oratione posse convertere ? Cum omnes fere loqui sciant, ipse solus ita loquaris ut caeteri nihil omnino scire videantur ? Ut suspensos ita teneas auditorum animos et attonitos ut, vel invitos, pedibus in sententiam tuani cogas discedere? Age porro, quid utilius eloquentia? Quid liberalius? Qua feruntur patrocinia supplicibus, excitantur afflicti, datur miseris salus, rei periculis liberantur, civitates optime gubernantur, sedantur plebis sedi- tiones ac discordiae, ad sacrarum cultum religionum populi per- trahuntur. Quare si quod animi nostri magnum est ornamentum quodque in admirationem ducit universos homines et quod uti¬ litatem solet afferro plurimam, id omnium est praestantissimum, eloquentiam autem et ornamentum animi non mediocre et mag- nopere mirabilem et utilissimam esse probavimus, nemini dubium esse potest quin eloquentia sit omnium prestantissima ». Quae cum dixisset, finem ille. DE ELOQUENTI A DIALOGUS 153 Angelus autem: « Ne tu» inquit «astute mecum agis!qui prius, ne verbis meis fidem habeant, hos alienare velis quam ex ine quicquam audierint. Deinde cum tuam tantum de eloquentia sententiam postulassem, ipse nobis argumentis vel potius praesti- giis quibusdam oculorum aciem ita praestrinxisti ut vile plumbum in au rum purum putum, quod vocant, immutare videreris. Sed [207] iam mutua talione tecum agam, non quidem quod ut veruni occul¬ tare velini, quod tu fecisse mihi videris, sed magis ut, detectis insidiis, ipsa per se veritas elucescat. Veruni iam aperto Marte congrediendum : possem equidem te plumbeo statini, quod aiunt, gladio iugulare; sed aperienda prius est sententia mea. Siquid esset quod ad bene beateque vivendum homini christiano maxima dicendi facultas studio comparata prodesse posset, nunquam pro- fecto committerem ut eam non maxime coni probare ni ; quid enim impudentius dici aut fingi potest quam id condemnare quod nostrae persuasioni ac religioni sit non solum accommodatum, sed etiam utilissimum? Sed cum videam ex eloquentiae studio non solum nullam christianis utilitatem, sed etiam damnum maximum pro- ficisci, quid est quod huic studio multam operam impendendam esse existimem ? aut potius cur summopere non improbeni ? Quid enim daninosius uccidere potest quam, relictis gravioribus studiis, inani tantum verborum farragini perdiscendae bonas horas con- sumere? Cum praesertim Christus ipse, nostrae religionis autlior, suis legibus sancitum esse voluerit ne multum loquamur, propte- rea quod in multa locutione crimen aliquod semper incidere posse videatur. Xos autem supervacanei sermonis vitium, quod omnes fere mortales occupavit, non solum prò virili non conamur aliqua ex parte resecare, sed etiam, si diis placet, loquacitatem nostrani studiis adiuvamus. « Nani quod ais esse mirabilem eloquentiam quod attonitos reddat audientes, idem de schenobate aut praestigiatore aut etiam circulatore quovis dici potest, ncque tamen iccirco tale genus hominum praestantissimum esse dicitur. Quod vero disputas elo¬ quentia reos liberari, civitates gubernari, populos ad religionem traili, speciosius mihi dixisse videris quam quod ita sit. Xam quis id primum tibi concedat eo nomine utilem esse eloquentiam quod 1.54 A. M. DE’ CONTI reos a periculis liberet? Qui si mali sint, num utile tibi videtur eos liberare? Sin autem boni nonne potius innocentia tecti libe- rabuntur quam cuiusquam eloquentia? Quis Susannam illam Hebraeam falsa criminatione libcravit ? An non (si quid Ambrosio credimus) sua tacitumitas ? Quae si voluisset oratorem conducere qui se defenderet, nequaquam visa fuisset, ut erat, innocens. Quid Socratem illum, Apollinis iudicio sapientissimum, commemorem ? Cui, cum esset in carcere, facundissimus orator Lysias orationem attulisse dicitur, qua videbatur illum inique accusatum eripere posse: maluit homo sapientissimus iniuste condemnari, quam eloquentiae praesidio liberari. Quod si innocentes, sed maleficos, eloquentia defendit, cum illi nihil sibi conscii non timeant, hi vero scelerum conscientia stimulati patrocinium quaerant, non solum non utilis est eloquentia, sed etiam damnosissima quippe quae [207t>] defendat quos oppressos opor Jtuit. « Quod autem dicis eloquentia civitates gubernari, id ni ibi magis disputandi gratia quam quod ita sentias dixisse videris. Neque enim te ignorare arbitror optimis lcgibus et virorum pru¬ denza regi civitates, non eloquentia, quae multo frequentius nocere quam prodesse civitatibus invenitur. Quis enim ignorat quantum tumultus in re publica romana duorum Gracchorum eloquentia concitarit? Quantum item Saturnini? Quantum apud Athenienses Pisitrati ? « Illud nullo modo tolerandum quod ais populos ad religionem eloquentia trahi. Quaenam est ista quam praedicas eloquentia? Num ea quam in sacris literis invenimus ? Quis ignorat ex sacris libris expulsam esse eloquentiam tanquam inutilem ? Aut eam dicis qua se gloriatur Corintliios lucrifecisse Paulus? cum ait*: ‘ Cum venirem ad vos, fratres, non veniebam cum eminentia sermonis aut sapientiae, annuncians vobis testimonium Dei Et paulo post: ‘ Sermomeus et praedicatio rnea non erat in persuasoriis humanae sapientiae verbis sed in ostensione spiritus ac potentiae, ut fides vestra non sit, in sapientia hominum, sed in potentia Dei Quid? Hic videturne tibi Paulus eloquentiam laudare? ac non potius repellere? Non igitur eloquentia est quae trahit ad religio¬ nem homines, sed ostensio Spiritus et Evangelii nunciatio. Nani DE ELOQUENTI A DIALOGUS r 55 quod ais animi nostri maximum esse ornamentum plausibilem eloquentiam, id ego semper constantissime pernegabo. Neque unquam praeter virtutem ac honestam vitam humanae mentis ulla esse ornamenta existimabo, neque quicquam expetendum praeter religionem et unius Dei per sacras literas, ubi nulla est eloquentia, cognitionem. Quidenim expetendum quod non sit utile? Porro quid utile quod non idem sit honestum homini christiano? Atqui nullus id honestum existimabit quod etiam improbissimo cuique possit esse commune; eloquentia autem eiusmodi est ut etiam homo pessimus eam habere possit. Non igitur erit honesta eloquentia; quodsi non honesta, neque utilis; si vero non utilis, non solum non expetenda, sed etiam fugienda esse videbitur. Quod autem fugiendum est perniciosum sit necesse est. Quare non solum eloquentia non praestantissima, quod tu conclusisti non optime, sed etiam perniciosissima christiano viro iudicanda est ». Haec cum dixisset, nos taciti quid ad haec esset obiecturus Primus expectabamus. Cum ille: «Si te scirem » inquit « Angele, similem verbis animi sententiam etiam habere, summopere te hortarer ut de opinione tam sinistra decederes; vel si nolles audire, tibi notam ingratitudinis inurerem, qui, cum tantum debeas elo- quentiae quantum hoc tempore vel nulli vel fortasse paucissimi, tamen eam suis ipsius telis auderes insectari. Sed cum haec dis- serendi gratia, primoribus tantum labris, non ex animo te dixisse non ignorem, nihil de te aut ingratitudine tua dicam ; ipsam tantum eloquentiam obiecto clypeo protegere co[|nabor ac defendere; tu [208] vero tuis argumentis aerem verberasse videberis. Primum igitur tua dieta tentabo refellere, deinde quae causae meae conlirmandae proderunt, ea nitar ut in medium conferam. « Atque ut hinc potissimum incipiam, quid ilio sorite vitiosius, quem tanquam validissimum in peroratione tibi conservaras? Equidem prima auditione non mediocriter confusus sum mihique audire videbar inexplicabiles Chrysippi ceratinas aut crocodili- tinas; sed postquam diligentius introspexi, nihil unquam mihi visum est inanius. Nani sic opinor collegisti: nihil utile quod idem non etiam honestum, nihil honestum quod improbo possit esse A. M. DE* CONTI 156 commune. Haec effata tibi facile concesserim, quanquam prius illud non inultis est probabile. Sed videamus quid his subiungatur: eloquentia eiusmodi est ut etiam homo pessimus eam habere possit. Quid ais, Angele ? Vide ne parum dialectici sit hominis rerum defi- nitiones aut ignorare aut cognitas non considerare. Homo pessimus eloquentiam habere potest? An ignoras idem esse ac si diceres: ' Stultissimus potest esse sapientissimi^ ’ ? Nani quid aliud est eloquentia quam copiose loquens sapientia? Quid aliud orator quam vir bonus dicendi peritus? Num pravus homo sapiens aut bonus esse potest? Quis hoc sanae mentis audeat dicere? Atqui tu, vel nescius vel forte etiam prudens, hoc conclusisti. Nani quisquis eloquens est is etiam sapiens ac vir bonus sit necesse est, siquidem eloquentia est sapientia et orator vir bonus. Porro si pravus est eloquens, idem etiam erit sapiens et bonus? Quod nullo modo fieri posse quis ignorat? Neque igitur homini malo contingere potest eloquentia. Quo sublato, videsne quam cito causa cecideris? Sed haec agenda videntur explanatius. « Multum interest, Angele, quid esse putes eloquentiam; nani si verborum tantum inanem (ut inquisti) farraginem Ulani existi- mas, recte quidem improbas, sed plurimum videlicet erras in [de]fi- nitione. Sin autem, ut opinor, persuasum habes eloquentiam maius quiddam esse quam verborum farraginem, neque omnino sine rerum plurimarum, et divinarum et humanarum, cognitione ho¬ minem aliquem eloquentem esse posse, quid te tacere dicam cum rem tam laudabilem vituperas, nisi pessime ? Nani quod ais non oportere dimitti studia graviora, quae sunt tandem ista graviora studia, aut quid est quod incumbamus studiis nisi ut eloquentiam augeamus et ut, multis collectis rationibus, nobis ipsis ad bene beateque vivendum et aliis quamplurimis auxilio esse possimus ? Quid enim quis discit quod non, cum perceperit, quam maxime cupiat propalare ? Hoc enim omnibus natura comparatimi est, ut scire desiderent et quae sciunt alios ducere velint; quod cum fa- ciunt, quis est qui non cupiat se quam optime dicere? Huc igitur studia diriguntur et hac tantum de causa studemus, ut esse pos¬ simus eloquentes; nihil enim aut parum prodest occulta doctrina. [2081] Nullum igitur eloquentiae studio gravius inveniri potest. DE ELOQUENTI A DIALOGUS 157 « Sed Christus, inquis, nobis iussit ut pauca loqueremur. Unde- nam, quaeso te, sumis hoc in eloquentiam esse dictum ? Cave ne cum eloquentes inimicos habere velis, etiam theologos irritassis si male torseris Evangelia. Non enim tibi par erit proelium, quan- quam plurimum etiam in ea facultate valeas; sed si te semel op- presserint Scotizantes, ex illis tenebricosis laqueis non ita facile te poteris extricare; iam vero contra Thomistarum et Occamistarum vociferationes nihil tibi proderit ista tua tam admirabilis scientia. Sed redeat unde aberravit oratio. Christus ibi longas Ethnicorum precationes vituperat quibus, quod optabant, a Deo se impetrare posse confidebant; tu vero scilicet novus interpres, Christi verba torques in eloquentiam. Nani si malum est loqui, cur non perpetuo tacemus? Si vero bonum, cur, cum id facimus, non conamur ut quam optime faciamus ? Sic enim fieret ut loquacitatis vitium quod, ut vere dicis, omnes fere mortales occupavit, excideremus, et polititissimo sermone simul et utilissimo ea tantum quae pro¬ banda sunt diceremus. « Quam vero belle de schenobate aut praestigiatore lusisti, perinde quasi quicquam schenobates ad orationem pertineat aut haec similitudo non toto, quod aiunt, diametro dissidenti Mihi vero visus es, cum quid contra dicercs non haberes, studio tamen contradicendi tam absurdam finxisse similitudinem. Quid enim habet simile funambulus cum cloquentia? Cum ille quamvis ridi- cula quaedam et quae mirabilia videantur efficiat, tamen nec sibi nec aliis utilis, ab omnibus vilipenditur et lusus tantum gratia spectatur. Haec autem ita rapit et immutat hominum mentes, ita vel invitas cogit ad utilissima quaeque, ut piane divina esse videatur. Xcc fieri potest ut, cum quis eloquentem semel audierit, eum non maximopere suspiciat et maius quiddam in eo quam in homine veneretur. Quaenam seditio tanta inter ferocissimas gentes potest exoriri quam, si supervenerit eloquens, non ilico sedare possit et pacem inter inimicos conciliare ? Et quid seditione vulgi truculentius ? Menenius Agrippa fabula tantum eloquenter reci¬ tata et sapienter interpraetata iratam plebem patribus conciliavit: quanto id facilius effecisset si fontes eloquentiae penetrasset ? Quid, cum ad Demosthenis et Aeschinis contentionem ex tota Graecia concursus fieret? Num cos qui concurrerunt Graecos tan- quam ad praestigiatores spectandos convenisse censes ? Aut cum ex ultimis orbis terrarum regionibus ad Patavinum Livium audien- dum quidam veniebant, nonne tibi videntur eius eloquentiam, non tanquam rem inanem, ut tu appellas, sed tanquam valde mi- rabilem ac prope divinam fuisse admiratos ? « Sed haec quae ex tuo dixisti, ut sunt levia, ita facile refellun- tur; illud potius aliquam rationi meae difficultatem, quod ex Paulo [209] recitasti, videtur afferre; nam de || Susanna ac Socrate postea videbimus. Sed tamen hoc etiam quod ait Paulus facillimum est amoliri, cum non eloquentiam vituperet, sed ei tantum ostensio- nem Spiritus ac Dei potentiam praeponere videatur. Illis enim Ecclesiae nascentis primordis magis erant, fateor, necessaria mi- racula cum, ut deorum cultum ac maiorum suorum religionem penitus imbibitam immutarent, non sola potuissent homines elo- quentiae persuasione compelli, nisi miracula etiam accessissent quae divinum illud opus esse, non humanum declararent. Sed posteaquam ad Christum versi fuerant, tunc necessaria fuit etiam eloquentia quae debilium et infirmorum animos quotidie confìr- maret, desides excitaret, errantes corrigeret, ferventes magis accenderet. « Unde videmus etiam quanta scripserit arte Paulus quem tu fingis eloquentiam damnare cum ipse sit eloquentissimus; cuius rei, praeterquam quod eius epistolae declarant, testis est etiam Augustinus qui rerum ac verborum exornationes ac eloquentiae nervos in eius scriptis conatur ostendere. Quare, non eo modo quo tu censes ea verba Pauli quae modo recitasti sunt interpre- tanda ut credamus eum, qua summopere praeditus erat, eloquen¬ tiam condemnare. Sed cum ad Corinthios scribat qui a prophetis falsis plurimi seducebantur, eis tantum artificiose in memoriam Spiritus ostensionem ac miracula reducit, ut meminerint se, non tantum Pauli verbis quantum Evangelii virtute ac miraculis, Christi fidem accepisse. * Neque vero ex sacris literis, ut ais, expulsa est eloquentia; imo vero magis credibile est ab eis principium habuisse, deinde paulatim hominum sapientissimorum studiis accrevisse. Non enim DE ELOQUENTI A DIALOGUS 159 fieri potest ut res tana divina aliunde quam a divinis literis princi¬ piami sumpserit, cum praesertim plurimas in sacris Bibliis orationes videamus quas certo scimus esse in hebraeo sermone disertissimas et quae etiam apud nos speciem quandam prae se ferunt clegan- tiae. Illos vero quos prophetas appellamus, quorum ego eloquen- tiam cum eorurn scripta hebraice lego maiorem in modum suspicio, nihil aliud fuisse credendum est quam oratores facundissimos quos Deus e multis eligebat ut essent qui populum ad religionem per- traherent. « Horum unus Daniel cum innocentem Susannam adsupplicium duci videret, eam eloquentia sua liberavit, et quanquam, ut ais Ambrosio, piacere, taciturnitate innocentiam suam testaretur, tarnen nisi Dei moniti! vox Danielis afiuisset, nihil omnino fuisset impedi¬ mento quo minus de illa supplicium indignissimum sumeretur. Socrates autern, inquis, perire maluit quam oratione Lysiae libe- rari. Sit ita sane. Xum ideo damnavit eloquentiam Socrates? Ulani sibi orationem, quod forte parimi eloquens videretur, non viro dignam videri dixit: non de eloquentia tota iudicium fecit; nisi forte credis eum qui subaeratum aurum spernit, obrizum etiam et purum aurum reprobare. Quid vero de eloquentia Socrates senserit, eius disci pulus Plato palam innuit qui eum ubique [2091] introducit eloquentissime disscrentem quare te frustra vides haec exempla collegisse. « De Gracchis autem et Saturnino et Pisistrato nihil attinet elicere, cum illi cives seditiosissimi fuerint. Nos autem nullum elo- quentem nisi eundem bonum virum esse dicimus; ut autem partem aliquam habuerint elocjuentiae, non tamen ideo tanta virtus damnanda esse videbitur, neejue omnino vitia pravorum hominum ad res transferenda ; nani non res in vitium, sed male- facta cadunt. « Quod autem legibus ac prudentia civitates gubernari, non elo¬ quentia, Libi videri dicis, non satis ipse prudenter ac legitime, quod pace tua dixerim, ab his rebus eloquentiam separas, quas neejue tu ignoras sine illa nullo modo posse consistere. Quem enim primum, ut alte repetamus, leges invenisse quibus civitates re- gerentur existimas, aut quem credis induxisse populos ut legibus obedire non recusarent? Xum infantissimus aliquis tibi fuisse vide- tur, et qui nulla foret eloquentia praeditus ? Quomodo ergo tain facile paruerunt ei qui nullam legum rationem, quare bonae vide- rentur, posset per infantiam reddere? An sponte sua rudis populus et libere vivendi cupidissimus, legibus, tanquam iugo, colla suppo- suit? Quin magis mihi verissimile fit eloquentissimum fuisse homi¬ nem qui, ratione reddita cur una in civitate simul habitare, legi¬ bus uti quam optimis optimum esset, oratione facundissima popu- lorum animos ita demulserit et immutarit ut suae cogeret eos parere voluntati. « At vero postquam in una moenia convenere, regi coepere certe non minus eloquentia quam receptis legibus. Cum enim viros prudentissiinos de aequitatc ac iure disserentes audirent, facundia deliniti, iis quae optima videbantur, parendum esse censuerunt; itaque, nisi prius eloquentia fuisset, nullas penitus, ut opinor, leges haberemus; nec vero a prudentia, tanquam membrum a corpore, segreganda est eloquentia: pars enim eius esse dicitur cui literarum omnia studia tribuuntur. Quod si prudentis est amplecti studia literarum, cur tibi prudentis esse non videatur eloquentiam perdis- cere quae studiorum omnium quasi lumen est et ornamentu m ? Quanto vero facilius et melius civitatum gubernatores populos ad iustitiam amplexandam et iniquitatem vitandam impellere possent si cum prudentia magnani quoque facundiam copularent! Quid de Christi praecone dicendum est? cui tam necessariam esse arbitror eloquentiam quam etiam sacrarum scientiam lite¬ rarum. Quid enim? An non videmus in theologica facultate doctis- simos plerunque homines, quod facundia destituti sunt, ita frigide concionari ut nihil omnino, quamvis plurima verba profuderint, auditorem commoveant, sed totum fere tempusinanibus quaestiun- culis, quas involvisse silentio multo praestitisset, altissima voci¬ feratone conterere? Quid enim ea populo prosunt quae Scotus et L?io] eius farinae comites som niarunt, quibus ad religionem ne tantillum quidem accendantur, sed ea cum audierint, in divinis rebus multo tardiores efficiantur? Quanto praestantius esset eloquentiae post divinas literas totis nervis incumbere et, reiectis dialecticorum sophismatibus in quibus tanquam ad syrenaeios scopulos conse- DE ELOQUENTIA DIALOGUS IÓI nescunt, tantam studio facundiara comparare, ut audientium mentes immutare, impellere, trahere, rapere possent ad honestatem capessendam; ut quaeque pessima vitia sunt ita maxime consectari, improbare, prodigare, exterminare, futuras improbis poenas oculis subiicere, minis perterrefacere, inferorum sedes aperire, tortiones, cruciatus, supplicia scelerum patefacere; virtutem autem, ut dig- nissimum est, ad caelum extollere, eius praemia, decus, immorta- litatem, gloriam, beatitudinem ita dicendo prosequi ut eorum desiderio maiorem in modum auditorum mentes inflammentur, doleant, metuant, sperent, tempus sibi frustra praeteritum con- querantur, in posterum relegata cupiditatum siti, totani uni vir- tuti statuant operam impendere. <• Quae si quis diligentissime persequatur, quantum honestatis excitabit incendium, quam mirabiles ad capessendam virtutem ignes in mortalium animis commovebit, quam facile vitia tanquam fumi vanescere videbuntur, purior virtutis fiamma subsequetur. Sed me tempus deficeret si vini universam eloquentiae velini expli- care. Vides, ut opinor, nisi vel videre nolis, vel Hipsaea caecior effectus sis, quantopere sit utilis eloquentia. Sed me temporis an¬ gustia (video enim advesperascere) cogit esse breviorem. Posthac alias nisi de ista sententia discesseris, multo longiorem et elegan- tiorem sermonem expectato ». Hic subrisitAngelus, et: « Praeter spem» inquit «hodie Primum orantem ex tempore vidimus. Quid si paratus accessisset ? Quid si iterum contingat ei de eloquentia dicere? Sed nihil opus est: iam enim in tuam sententiam pedibus discessi ». Quibus dictis, post paulo discessimus.


No comments:
Post a Comment