Powered By Blogger

Welcome to Villa Speranza.

Welcome to Villa Speranza.

Search This Blog

Translate

Wednesday, May 15, 2013

Pietro Alighieri, Il bacio di Paolo Malatesta e Francesca -- osculatus osculum

Speranza

Ad que dicit etiam quod precipue
inducti sunt propter lecturam cuiusdam
libri de gestis illorum de Tabula Rotunda in
parte illa ubi legitur quod
GALEOCTUS
amore LANCIALOCTI fecit quod
quedam dama de MALOAUT, proca dicti
GALEOCTI, conduxit reginam
GENEVRAM ad quoddam viridarium, ubi
breviter secrete dictus LANCIALOCTUS, eius procus,
OSCULATUS est eam, unde
dicit dicta umbra dicte domine
FRANCISCE
hic ultimo quod, sicut
GALEOTUS predictus
fuit mediator ibi ad tale OSCULUM,
ita ille liber et qui eum scripsit,
idest composuit,
fuit seu fuerunt causa ad
eorum OSCULUM a quibus talibus
libris legendis ostendit etiam hic
auctor debere homines se abstinere predicta de causa.

No comments:

Post a Comment